- CANIS Marinus
- CANIS MarinusΞιφίας Graecis, ab acumine rostri, memoratur Solino, c. 53. ubi de margaritis, Piscantum insidias timent conchae: inde est, ut aut inter scopulos, aut inter marinos canes plurimum delitescant. Ab illis enim periculum non parvum piscantibus margaritas, ut ex Historia illa colligere est, quam refert Procopius in Persicus, l. 1. et propter illas caniculas marinas, quae in alto comitari conchas margaritiferas amant, captura earum difficilis est. Ammianus, Capturas autem difficiles et periculosas et amplitudines pretiorum illa efficit ratio, quod frequentari sueta litora, propter piscantium insidias declinantes, ut quidam coniciunt, circa devios scopulos, et marinorum canum receptacula delitescunt. Non itaque piscaturam illam periculosam faciunt tam ipsae conchae comprimentes sese, ac manum urinatoris morsu abscindentes, quam Canes marini, quibus non raro ni unionum captatores ipsi in praedam cedunt. Manilius, l. 5.Pendentem et caeo captabit in aequore piscem,Cumque suis domibus concha valloque latentesProtrahet, immerso nihil est audere relictum,Quaestus naufragiô petitur, corpusque profundoImmissum, pariter quam praeda exquiritur ipsa, etc.Partem huiusmodi piscis concisam et salitam, Latini Tomum Thurianum, Graeci quoque ξιφίαν, dixêre: Moris enim habuêre illi partes salsamentorum magnorum eôdem nomine appellare, quô piscem, unde sumptae sunt; cuiusmodi Thuriani salsamenti Athenaeus meminit, l. 6. sub fin. Vide quoque infra in voce Thursio. Plura vero hanc in rem, apud Salmas. ad Solin. p. 1171. et 1317. nec non supra in voce Canis Carcharias, namque et sic Graecis hunc piscem dictum, monet Idem.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.